2
Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me ? *
Multi insúrgunt advérsum me,
3
multi dicunt ánimæ meæ : *
« Non est salus ipsi in Deo ».
4
Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
glória mea et exáltans caput meum.
5
Voce mea ad Dóminum clamávi, *
et exaudívit me de monte sancto suo.
6
« Ego obdormívi et soporátus sum, *
exsurréxi, quia Dóminus suscépit me. »
7
Non timébo mília pópuli circumdántis me. *
Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus ;
8
quóniam tu percussísti in maxíllam
omnes adversántes mihi, *
dentes peccatórum contrivísti.
9
Dómini est salus, *
et super pópulum tuum benedíctio tua.
Iuxta novæ vulgatæ editionis textum.
Copyright © 1999 Libreria Editrice Vaticana.